
Accipiter et Columbae
Columbae milvi metu accipitrem rogaverunt, ut eas defenderet. Ille annuit. Fabula docet, malorum patrocinium vitandum esse. Mus et Milvus.Milvus laqueis irretitus musculum exoravit, ut eum corrosis plagis liberaret. Quo facto, milvus liberatus murem arripuit et devoravit.Haec fabula ostendit quam gratiam mali pro beneficiis reddere soleant.Hoedus et Lupus. Hoedus stans in tecto domus lupo praetereunti maledixit. Cui lupus, non tu, inquit, sed tectum mihi maledicit.
Grus et Pavo
Pavo coram grue pennas suas explicans, quanta est, inquit, formositas mea. Et tua deformitas! At grus evolans, et quanta est, inquit, levitas mea et tua tarditas! Monet haec fabula, ne ob aliquod bonum, quod nobis natura tribuit. Contemnamus quibus natura alia et fortasse majora dedit.
